

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 6: Versus 33
Quaerite ergo.Hic aperte ostendit ista non esse petenda tanquam bona nostra, etsi necessaria. Regnum autem Dei petendum est, et in eo finis noster est ponendus, propter quem omnia faciamus: verbi gratia: Manducemus ut evangelizemus, non evangelizamus ut manducemus. Cum dicit primum, significat hoc posterius, non tempore, sed dignitate. Illud enim petendum est, hoc propter illud necessarium: ergo primum quaerite regnum Dei, id est, praeponite omnibus rebus caeteris.Et haec omnia.Quia omnia sunt filiorum: et ideo haec omnia adjicientur, etiam non quaerentibus, quibus si subtrahuntur, ad probationem est; si dantur, ad gratiarum actionem; quia omnia cooperantur in bonum.